Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus
Quia respexit humilitatem ancille sue ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo
Deposuit potentes de sede
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordie sue.
Sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in secula.
[Sicut erat in principio et nunc et semper
et in secula seculorum. Amen.]