Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem celi et terre,
Et in unum Dominum Ihesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstancialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de celis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
Et homo factus est. Crucifixus eciam pro nobis: sub Pontio Pilato
Et resurrexit tercia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in celum : sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos:
cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum Dominum,
qui ex Patre Filioque procedit.
simul adoratur, et conglorificatur :
qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam katholicam
et apostolicam Ecclesiam.
in remissionem peccatorum.
Et expecto resurreccionem mortuorum.