LyricFind Logo
LyricFind Logo
Profile image icon
Lyric cover art

Maria plena virtute

Apple Music logo
Deezer logo
Spotify logo
Lyrics
Maria plena virtute
pietatis gratiae,
mater misericordiae,
tu nos ab hoste protege.
Clementissimae Maria vitae
per merita compassionis tuae
pro nobis preces effunde,
et de peccatis meis erue.
Sicut tuus filius petiit pro crucifigentibus,
Pater dimitte ignorantibus,
magna pietate pendens in latronibus,
dixit uni ex hominibus
In Paradiso cum patribus
mecum eris hodie.
Mater dolorosa
plena lacrimosa
videns ruinosa
filium in cruce,
cum voce raucosa
dixit speciosa
Mulier clamorosa
filium tuum ecce.
Vertens ad discipulum
sic fuit mandatum
matrem fuisse per spatium
et ipsam consolare
et sicut decebat filium
servum paratissimum
custodivit preceptum
omnino servire.
Dixit Jesus dilectionis
Sitio salutem gentium.
Audi orationibus nostris
tuae misericordiae,
O Jesu rex amabilis:
quid sustulisti pro nobis?
Per merita tuae passionis
peto veniam a te.
Jesu, dicens clamasti,
Deus meus, num quid dereliquisti?
Per acetum quod gustasti
ne derelinquas me.
Consummatum dixisti.
O Jesu fili Dei,
in hora exitus mei,
animam meam suscipe.
Tunc spiritum emisit,
et matrem gladius pertransivit:
aqua et sanguis exivit
ex delicato corpore:
post ab Arimathia rogavit
et Jesum sepelivit,
et Nicodemus venit
ferens mixturam myrrhae.
O dolorosa mater Christi,
quales paenas eo vidisti,
cordetenus habuisti
fidem totius ecclesiae.
Ora pro me, regina caeli,
filium tuum dicens
Fili, in hora mortis peccatis suis indulge.
Amen.

WRITERS

Robert Fayrfax

PUBLISHERS

Lyrics © Audiam, Inc.

Share icon and text

Share


See A Problem With Something?

Lyrics

Other